carmina libraria Dioscorides, de medica materia libri sex, Ioanne Ruellio interprete

Testo base di riferimento: Lugduni apud Iacobum Faure 1554


Naenia in obitu Ruellii

 

Cesserat e vivis ad celsa Ruellius astra

      Constiteratque alti clarus in arce patris.

Cum periisse hominem rata mors ait: "Ecce, triumphe

      Clamet io cui cui victima grata cadet!

5

Vicimus! En nostras toties qui eluserat artes

      Qui toties mortem vicerat interiit."

Ast ubi in ore virum versari auditque videtque

      Hunc magis atque magis vivere victa fremit.

Cui, Paean, quibus ortus erat mihi redditur astris

10

      Quemque putas victum bina trophaea refert.

Prima, quod olim animas mille atro depulit orco;

      Altera quod moriens nunc quoque mille rapit.

Nempe Discoride Romana per oppida ducto

      Cui toga, cui potior lingua Latina sua est.

15

Cetera, quid memorem victuri scripta laboris

      Naturam et stirpes, pharmacaque omne genus?

Non villas nec equos nec curam divitis agri

      Nullaque vita hominis commoda praeteriit

Quae non tractarit sapientibus edita Grais

20

      Quae non reddiderit vel meliora suis.

Vtque mage invideas, dicam amplius, edidit annis,

      A mille haud quisquam tantum opus ingenii.

 

Epitaphium Ioannis Ruelli, Dionysio Corronio authore

 

Hic situs est in quo viguit medicina Ruelli,

      In quo naturae notitia atque poli.

In quo prima fuit dos: Graium vertere scripta

      In Latium, ac Latio scribere digna Iove.

5

Olim erat affinis, nunc est conviva deorum

      Praemiaque illa sui grata laboris habet.